|  |



120

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

120 (43 .). , ; , . ; , , , , , . , , . , , , , , , , , , ; . .

EX LIBRO CXX
C. Caesar cos. legem tulit de quaestione habenda in eos, quorum opera Caesar pater occisus es<se>t; postulatique ea lege M. Brutus C. Cassius Dec. Brutus absentes damnati sunt. cum M. Antoni vires Asinius quoque Pollio et Munatius Plancus cum exercitibus suis adiuncti ampliassent, <et> Dec. Brutus, cui senatus, ut persequeretur Antonium, mandaverat, relictus a legionibus suis profugisset, caesus iussu Antoni, in cuius potestatem venerat, a Capeno Sequano [interfectus est]. C. Caesar pacem cum Antonio et Lepido fecit ita, ut III viri rei p. constituendae per quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius, et ut suos quisque inimicos proscriberent. in qua proscriptione plurimi equites R., CXXX senatorum nomina fuerunt, et inter eos L. Pauli, fratris M. Lepidi, et L. Caesaris, Antoni avunculi, et M. Ciceronis. huius occisi a Popillio, legionario milite, cum haberet annos LXIII, caput quoque cum dextra manu in rostris positum est. praeterea res a M. Bruto in Graecia gestas continet.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143121 1364143122 1364143123