|  |



VII

Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

( )

2184 (48. 2. 7 pr.  3) - , . , , , . (1) , . (2) , , , , () () () . , , , , , , , , , () . (3) , , , () , , , , () . , , , , - () .

2185 (48. 16. 14) , , .

2186 (48. 2. 7. 45) 39 , , , , , . (5) , ( )  , , , , , , , , .

(De accusationibus et subscriptionibus)

2184 (48. 2. 7 pr. 3) Si cui crimen obiciatur, praecedere debet crimen subsciptio. quae res ad id inventa est, ne facile quis prosiliat ad accusationem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram. (1) Cavent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseveraturos se in crimine usque ad sententiam. (2) Isdem criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita divus Pius Salvio Valenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit, videndum est. et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere. (3) Si tamen alio crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile admittendum eum qui semel calumniatus sit: quamvis filium accusatoris admitti oportere aliam accusationem instituentem adversus eum, quem pater accusaverat, divus Pius Iulio Candido rescripsit.

2185 (48. 16. 14) Divus Hadrianus Salvio Caro proconsuli Cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere.

2186 (48. 2. 7. 45) Idem imperator rescripsit servos ibi puniendos, ubi deliquisse arguantur, dominumque eorum, si velit eos defendere, non posse revocare in provinciam suam, sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint. (5) Cum sacrilegium admissum esset in aliqua provincia, deinde in alia minus crimen, divus Pius Pontio Proculo rescripsit, postquam cognoverit de crimine in sua provincia admisso, ut reum in eam provinciam remitteret, ubi sacrilegium admisit.


  • 39 .
  • 1364002837 1364003007 1364003026 1392100018 1392100019 1392100020

    , .