|  |



XXVIII, . 26

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

26. (1) , , : (2) , ( )     . (3) : , . (4)   , , . , , ; (5) , , , ( ) , (6) , .

(7) , , 86. , , : , , , , . (8) , , , , . (9) : , - ; . (10) . (11) , .345 ; , , , .

(12) , , ; 87 , . (13) , , , , . (14) ; : , (- , ) : , .

(15) , , .

26. Per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, [2] certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. [3] Vicit sententia lenior ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse. [4] Consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. [5] Tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, [6] ut eos per idoneos homines benigno voltu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent. [7] Haud procul iam Carthagine aberant cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent. [8] Sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. [9] Excepti sermonibus de industria compositis laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent corpora curant. [10] Ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti sunt. [11] Vigilia quarta impedimenta exercitus cuius simulabatur iter proficisci coepere; sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur. [12] Vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt. [13] Simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. [14] Tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. [15] Sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.


  • 86. , . 24, 34.
  • 87.: , VI, 31 ( ): , (. agora = . forum), . . . 74  . XXV.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002827 1364002828 1364002829