|  |



. 20.

: IV . .: (), 1997 ( : , 1963, 4, . 227257).
. . . . . .
. 1892 . (Lipsiae, ed. C. Tauchnitii).
. 1911 ., ( . 1892 .) .
. : Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus; praecedunt Origo gentis romanae et Liber de viris illustribus urbis Romae, subsequitur Epitome de Caesaribus. Recensuit Fr. Pichlmayr. Ed. stereotypa R. Gruendel. Lipsiae, B. G. Teubner, 1970.
  • 20. , , . , , , , , , .
  • (2) 2 , .
  • (3) 3 , , [47] .
  • (4) 4 , , , .
  • (5) 5 , , , , .
  • (6) 6 , , - , 140. 7 , ,     , , , .
  • (7) 8 , , , , .
  • (8) , , , , . 9 141 142, .
  • (9) , , ; ; , , , , .
  • (10) 10 143, , - ; .
  • (11) 11 -,   ,  , , : ?, () : , .
  • (12) 12 , , , , , .
  • (13) 13 , , , 144, , , [48]. , , , .
  • (14) 14 , , , , 145.
  • (15) 15 146.
  • (16) 16 147 , - .
  • (17) 17 : , , .
  • (18) 18 , , , , 148.
  • (19) 19 , , , 149, , .
  • (20) 20 , , .
  • (21) 21 , , , , - .

  • (22) 22 , , [49] , .
  • (23) 23 . , , 150; [50], , , .
  • (24) 24 , , , , , , , .
  • (25) 25 - , , , , 151, ; , , , .
  • (26) 26 , (. . ) , ; (), : , , ?
  • (27) 27 , 18- .
  • (28) 28 , , , , , , , , , .
  • (29) 29 : , , , , , : , !
  • (30) , , , , , , , .
  • (31) 31 [51] (), , , .
  • (32) 32 , . , , , 152, [ ].
  • (33) 33 , . , ,     [], , , ( ) , , ; .
  • (34) 34 , , , , .
  • 20. Igitur Septimius, Pertinacis nece, simul flagitiorum odio, dolore atque ira commotior cohortes praetorias statim militia exemit cunctisque partium caesis Helvium senatusconsulto inter Divos refert; Salvii nomen atque eius scripta factave aboleri iubet; quod unum effici nequivit.
  • [2] Tantum gratia doctarum artium valet, ut scriptoribus ne saevi mores quidem ad memoriam officiant.
  • [3] Quin etiam mors huiuscemodi ipsis gloriae, exsecrationi actoribus est,
  • [4] cum omnes, praecipueque posteri, sic habent illa ingenia nisi publico latrocinio ac per dementiam opprimi non potuisse.
  • [5] Quo bonis omnibus ac mihi fidendum magis, qui rure ortus tenui atque indocto patre in haec tempora vitam praestiti studiis tantis honestiorem.
  • [6] Quod equidem gentis nostrae reor, quae fato quodam bonorum parce fecunda, quos eduxerit tamen, quemque ad sua celsos habet. Velut Severum ipsum, quo praeclarior in republica fuit nemo; quem quamquam exacta aetate mortuum iustitio elogioque lugendum sanxere, struentes illum iustum nasci aut emori minime convenisse.
  • [7] Scilicet quod corrigendis moribus nimium, postquam ad veterum innocentiam quasi mentium sanitatem pervenerant, clementem habuere.
  • [8] Ita honestas, quae principio anxia habetur, ubi contigerit, voluptati luxuriaeque est. Pescennium Nigrum apud Cyzicenos, Clodium Albinum Lugduni victos coegit mori;
  • [9] quorum prior Aegyptum dux obtinens bellum moverat spe dominationis, alter Pertinacis auctor occidendi, cum eo metu in Britannos, quam provinciam a Commodo meruerat, transmittere niteretur, in Gallia invaserat imperium.
  • [10] Horum infinita caede crudelior habitus et cognomento Pertinax, quamquam ob vitae parsimoniam similem ipsum magis ascivisse plures putent: nobis mens ad credendum prona acerbitati impositum.
  • [11] Nam cum quidam hostiam, quem tamen, uti bellis civilibus solet, condicio loci ad Albinum detulerat, causa exposita novissime conclusisset: Quid, quaeso, faceres, si tu esses? ille respondit: Ea perferrem, quae tu.
  • [12] Quo dicto factoque durius nihil bonis: cum sanctique huiuscemodi dissensiones, quamvis studiosius coeptas, fortunae increpent magisque in protegendis quam ad perdendos cives verum corrumpi patiantur.
  • [13] At iste delendarum cupidus factionum, quo deinceps mitius ageret, necessitudinem facti ulcisci maluit, ne paulatim spe veniae in labem publicam per coniurationes procederetur, ad quas vitio temporum animos <pronos> intelligebat; neque ego abnuo ea delictorum, quae grassari immodice coeperint, plus paene quam severe excidenda esse.
  • [14] Felix ac prudens, armis praecipue; adeo, ut nullo congressu nisi victor discesserit auxeritque imperium subacto Persarum rege nomine Aggaro.
  • [15] Neque minus Arabas, simul adortus ut est, in dicionem redegit provinciae modo.
  • [16] Adiabena quoque, ni terrarum macies despectaretur, in tributarios concessisset.
  • [17] Ob haec tanta Arabicum, Adiabenicum et Parthici cognomento patres dixere.
  • [18] His maiora aggressus Britanniam, quoad ea utilis erat, pulsis hostibus muro munivit per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani.
  • [19] Quin etiam Tripoli, cuius Lepti oppido oriebatur, bellicosae gentes submotae procul.
  • [20] Quae factu ardua facilius eo patrabantur, quo implacabilis delictis strenuum quemque praemiis extollebat.
  • [21] Denique ne parva latrocinia quidem impunita patiebatur, in suos animadvertens magis, quod vitio ducum aut etiam per factionem fieri vir experiens intelligeret.
  • [22] Philosophiae, declamandi, cunctis postremo liberalium deditus studiis; idemque abs se texta ornatu et fide paribus composuit.
  • [23] Legum conditor longe aequabilium. Huic tanto domi forisque uxoris probra summam gloriae dempsere, quam adeo famose complexus est, uti cognita libidine ac ream coniurationis retentaverit.
  • [24] Quod cum infimo turpe tum potentibus, et illi magis, cui non privati neque singuli aut flagitiosi, verum imperia et exercitus atque ipsa vitia concessere.
  • [25] Nam cum pedibus aeger bellum moraretur idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui Caesar una aderat, Augustum fecissent, in tribunal se ferri, adesse omnes, imperatoremque ac tribunos, centuriones et cohortes, quibus auctoribus acciderat, sisti reorum modo iussit.
  • [26] Quo metu cum stratus humi victor tantorum exercitus veniam precaretur: Sentitisne, inquit, pulsans manu, caput potius quam pedes imperare?
  • [27] Neque multo post in Britanniae municipio, cui Eboraci nomen, annis regni duodeviginti morbo exstinctus est.
  • [28] Ortus medie humili, primo litteris, dehinc imbutus foro; quo parum commodante, uti rebus artis solet, dum tentat aut exquirit varia melioraque, conscendit imperium.
  • [29] Ibi graviora expertus, laborem curas metum et incerta prorsus omnia, quasi testis vitae mortalium: Cuncta, inquit, fui; conducit nihil.
  • [30] Funus, quod liberi Geta Bassianusque Romam detulerant, mire celebratum illatumque Marci sepulcro, <quem> adeo percoluerat, ut eius gratia Commodum inter Divos referri suaserit fratrem appellans, Bassianoque Antonini vocabulum addiderit, quod ex illo post multos dubiosque eventus auspicia honorum cepisset patrocinio fisci;
  • [31] deinde laborantibus secundarum initia earumque auctores memoriae sunt.
  • [32] At posteri, quasi bellum inter se mandatis accepissent, confestim secessere. Ita Geta, cui nomen paterno ab avo erat, cum eius modestiore ingenio frater angeretur, obsessus interiit.
  • [33] Quae victoria Papiniani exitio foedior facta, ut sane putant memoriae curiosi, quippe quem ferunt illo temporis Bassiani scrinia curavisse monitumque, uti mos est, destinanda Romam quam celerrime componeret, dolore Getae dixisse haudquaquam pari facilitate velari parricidium, qua fieret, iccircoque morte affectum.
  • [34] Sed haec improbe absurda sunt, cum constet satis praefecturam praetorio gessisse neque incondite illum virum tantam contumeliam imponere potuisse, cui amori ac magisterio erat.


  • 140 , ( ).
  • 141 , , , 191 . , , ( 193  194 .). , .
  • 142 , . . 193 . , . ( 195 .), (. ). 19 197 .
  • 143Pertinax  , .
  • 144 , , .
  • 145 IX, , , , . , 195 ., . , . . IV (191/92207/8 .), 197199 . , , .
  • 146 , - . (SHA, Sev., 9; Dio, LXXV, 1) , ,   , , -, . , 197 199 ., .
  • 147  , . , 195 .
  • 148 208211 . , .
  • 149 (Tripolis  ). : , (. ) (. ). , .
  • 150 , , . , .
  • 151 196 .
  • 152 . 26 212 .


  • [47] 1892 .: auctoribus,  (), 1911 .: actoribus,  ().
  • [48]   : 1892 . ad quas vitio temporum [agi] animos intelligebat, 1911 .: ad quas vitio temporum animos <pronos> intelligebat.
  • [49] 1892 .: abs se gesta composuit,  , 1911 .: abs se texta composuit,  .
  • [50] 1892 .: adeo famose amplexus est, 1911 .: abs adeo famose complexus est, ( ) .
  • [51] 1892 .: proinde, 1911 .: deinde,  .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1466000121 1466000122 1466000123