|  |



. 40. , ,

: IV . .: (), 1997 ( : , 1963, 4, . 227257).
. . . . . .
. 1892 . (Lipsiae, ed. C. Tauchnitii).
. 1911 ., ( . 1892 .) .
. : Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus; praecedunt Origo gentis romanae et Liber de viris illustribus urbis Romae, subsequitur Epitome de Caesaribus. Recensuit Fr. Pichlmayr. Ed. stereotypa R. Gruendel. Lipsiae, B. G. Teubner, 1970.
  • 40. , 268, ,   ,   , .
  • (2) 2 , 269, , , , , , , , ; , .
  • (3) 3 [78]270.
  • (4) 4 , .
  • (5) 5 271, , .
  • (6) 6 , , .
  • (7) 7 , , ; , 272.
  • (8) 8 , , , 273, [79]; , .
  • (9) 9 [] , , , , , , ; 274, , 275.
  • (10) 10 276.
  • (11) 11 , , .
  • (12) 12 , , , , .
  • (13) 13 , , , ; , , [ ] 277.
  • (14) 14 , , .
  • (15) 15 , , , , , [] , .

  • (16) 16 , , , , .
  • (17) 17 , , 278, , , , .
  • (18) 18 , , , [] , , 279.
  • (19) 19 , , , ; , [80].
  • (20) 20 [ ] , , , .
  • (21) 21 , , , .
  • (22) 22 , , , , 280.
  • (23) 23 , , 281 , , , , , [ ] 282.
  • (24) 24 , , .
  • (25) 25 , , , , .
  • (26) 26 , , , 283.
  • (27) 27 , , .
  • (28) 28 , , ; , , ,   .
  • (29) 29 , ; , .
  • (30) 30 , - , , .
  • 40. Igitur Constantio atque Armentario his succedentibus Severus Maximinusque Illyricorum indigenae Caesares, prior Italiam posteriorque, in quae Iovius obtinuerat, destinantur.
  • [2] Quod tolerare nequiens Constantinus, cuius iam tum a puero ingens potensque animus ardore imperitandi agitabatur, fugae commento, cum ad frustrandos insequentes publica iumenta, quaqua iter egerat, interficeret, in Britanniam pervenit; nam is a Galerio religionis specie ad vicem obsidis tenebatur.
  • [3] Et forte iisdem diebus ibidem Constantium patrem vel parentem vitae ultima urgebant.
  • [4] Quo mortuo cunctis, qui aderant, annitentibus imperium capit.
  • [5] Interim Romae vulgus turmaeque praetoriae Maxentium retractante diu patre Herculio imperatorem confirmant.
  • [6] Quod ubi Armentarius accepit, Severum Caesarem, qui casu ad urbem erat, arma in hostem ferre propere iubet.
  • [7] Is circum muros cum ageret, desertus a suis, quos praemiorum illecebris Maxentius traduxerat, fugiens obsessusque Ravennae obiit.
  • [8] Hoc acrior Galerius ascito in consilium Iovio Licinium vetere cognitum amicitia Augustum creat; eoque ad munimentum Illyrici ac Thraciae relicto Romam contendit.
  • [9] Ibi cum obsidione distineretur, militibus eadem, qua superiores, via attentatis, metu ne desereretur, Italia decessit; pauloque post vulnere pestilenti consumptus est, cum agrum satis reipublicae commodantem caesis immanibus silvis atque emisso in Danubium lacu Pelsone apud Pannonios fecisset.
  • [10] Cuius gratia provinciam uxoris nomine Valeriam appellavit.
  • [11] Huic quinquennii imperium, Constantio annuum fuit, cum sane uterque potentiam Caesarum annos tredecim gessissent.
  • [12] Adeo miri naturae beneficiis, ut ea si a doctis pectoribus proficiscerentur neque insulsitate offenderent, haud dubie praecipua haberentur.
  • [13] Quare compertum est eruditionem elegantiam comitatem praesertim principibus necessarias esse, cum sine his naturae bona quasi incompta aut etiam horrida despectui sint, contraque ea Persarum regi Cyro aeternam gloriam paraverint.
  • [14] At memoria mea Constantinum, quamquam ceteris promptum virtutibus, adusque astra votis omnium subvexere.
  • [15] Qui profecto si munificentiae atque ambitioni modum hisque artibus statuisset, quis praecipue adulta ingenia gloriae studio progressa longius in contrarium labuntur, haud multum abesset deo.
  • [16] Is ubi vastari urbem atque Italiam comperit pulsosque seu redemptos exercitus et imperatores duos, composita pace per Gallias Maxentium petit.
  • [17] Ea tempestate apud Poenos Alexander pro praefecto gerens dominatui stolide incubuerat, cum ipse debili aetate, agrestibus ac Pannonicis parentibus vecordior, milites tumultuarie quaesiti, armorum vix medium haberetur.
  • [18] Denique eum a tyranno missi paucissimis cohortibus Rufius Volusianus praefectus praetorio ac militares duces levi certamine confecere.
  • [19] Quo victo Maxentius Carthaginem, terrarum decus, simul Africae pulchriora vastari diripi incendique iusserat, ferus inhumanusque ac libidine multa tetrior.
  • [20] Adhuc pavidus et imbellis atque in desidiam foede pronus, usque eo, ut flagrante per Italiam bello fusisque apud Veronam suis nihilo segnius solita curaret neque patris exitio moveretur.
  • [21] Namque Herculius natura impotentior, simul filii segnitiem metuens inconsulte imperium repetiverat.
  • [22] Cumque specie officii dolis compositis Constantinum generum tentaret acerbe, iure tandem interierat.
  • [23] Sed Maxentius atrocior in dies tandem urbe in Saxa rubra milia ferme novem aegerrime progressus, cum caesa acie fugiens semet Romam reciperet, insidiis, quas hosti apud pontem Milvium locaverat, in transgressu Tiberis interceptus est tyrannidis anno sexto.
  • [24] Huius nece incredibile quantum laetitia gaudioque senatus ac plebes exsultaverint; quos in tantum afflictaverat, uti praetorianis caedem vulgi quondam annuerit primusque instituto pessimo munerum specie patres aratoresque pecuniam conferre prodigenti sibi cogeret.
  • [25] Quorum odio praetoriae legiones ac subsidia factionibus aptiora quam urbi Romae sublata penitus, simul arma atque usus indumenti militaris.
  • [26] Adhuc cuncta opera, quae magnifice construxerat, urbis fanum atque basilicam Flavii meritis patres sacravere.
  • [27] A quo etiam post Circus maximus excultus mirifice atque ad lavandum institutum opus ceteris haud multo dispar.
  • [28] Statuae locis quam celeberrimis, quarum plures ex auro aut argenteae sunt; tum per Africam sacerdotium decretum Flaviae genti, Cirtaeque oppido, quod obsidione Alexandri conciderat, reposito exornatoque nomen Constantina inditum.
  • [29] Adeo acceptius praestantiusque tyrannorum depulsoribus nihil est, quorum gratia eo demum auctior erit, si modesti atque abstinentes sint.
  • [30] Quippe humanae mentes frustratae boni spe asperius offenduntur, cum mutato rectore flagitioso aerumnarum vis manet.


  • 268 . , . 1 305 . ; 309 . . , , ; 1 305 . . 306 . .
  • 269 I (27 272 .  22 337 .), ; .
  • 270 306 . (. ) . 25 306 . .
  • 271 (. 280 .  28 312 .), . 28 306 ., .
  • 272 , . , , . , , 307 .
  • 273 (. 265325 .), , , 11 308 . . .
  • 274 , 311 .
  • 275. .
  • 276   . , , 293 . , , . 313 . , , 314 . .
  • 277 II ( 558529 . . .), . ( ), .
  • 278 308 .
  • 279 310 .
  • 280 , 308 . . , . 310 . . (. ). . .
  • 281   9  .
  • 28228 312 .
  • 283 , II- .


  • [78] 1892 .: Constantium patrem vitae ultima agebant,  , 1911 .: Constantium patrem vel parentem vitae ultima urgebant,  .
  • [79] 1892 .: Licinium vetere cognitum amicitia Caesarem, creat Augustum, 1911 .: Licinium vetere cognitum amicitia Augustum creat,  , .
  • [80] 1892 .: ac libidine multo tetrior,  , , 1911 .: ac libidine multa tetrior,  , .
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1466000141 1466000142 1466000200