|  |



. II, . 108

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 108. (112) 242 , , ( ), , , 8568 . ; 183, 9818 . , 89012 , , .
  • 243 [ ] : -, , () []   5215 , , , , [] , ,   2103; 1250 , 8568 .
  • 244 , : 5169 , 244, 499, 200, 20212. 10212, 184 8712, , [ ] 8212, 8712, 360, 518, [, ]  456, 832, 712. , 8945 .
  • 245 : 5462 . , - - . , - , [ ] . . 705 , 1250, [] 563185, 8612, 25, 100, 94, 65, 49, [] 1212, 186 31212, 350, 31212, 266187 . 89 .
  • 246 , . , , , . 1250 , [quae conjectura divinationis est]. , , . , , , , ? , , , , . , .
  • 247 [ ] , , , . , ( , , - )   , , [ . :] 252 ,   31500 188. , ( , ), 26 .
  • 108. (112) [242] Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas |LXXXV|LXXVIII p., ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, |XCVIII|XVIII. Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime frons procurrat Hispaniae, DCCCCXCID.
  • [243] mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myriandrum urbem Syriae in Issico sinu positam |LII|XV, inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, Astypalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laconicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae |XXI|XIII, deinde Gades |XII|L, quae mensura universa ab Eoo mari efficit |LXXXV|LXXVIII.
  • [244] alia via, quae certior et iniri terreno maxime potest, a Gange ad Euphraten amnem |LI|LXIX, inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII, inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII, ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum CC, Isthmum CCXIID, inde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi XC, Leucadem LXXXVIID, Corcyram totidem, Acroceraunia LXXXIID, Brundisium LXXXVIID, Romam CCCLX, Alpes usque ad Scingomagum vicum DXVIIII, per Galliam ad Pyrenaeos montes Illiberim CCCCLXVIII, ad oceanum et Hispaniae oram DCCCXXXI, traiectu Gadis VIID, quae mensura Artemidori ratione |LXXXIX|XLV efficit.
  • [245] Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, Isidoro colligit |LIIII|LXII, quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litore Aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad Meroen DCXXV, inde Alexandriam |XII|L, Rhodum DLXXXIIII, Cnidum LXXXVIID, Coum XXV, Samum C, Chium XCIIII, Mytilenen LXV, Tenedum CXIX, Sigeum promunturium XIID, os Ponti CCCXIID, Carambin promunturium CCCL, os Maeotis CCCXIID, ostium Tanais CCLXXV, qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest LXXIX.
  • [246] ab ostio Tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; Isidorus adiecit |XII|L usque ad Thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.
  • [247] De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum Eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus XXVI.


  • 183 ;   , . (III . . .) .
  • 184   .  205, . IV.
  • 185 [] 563  . , 600 . (573, 583, 584, 588) , .
  • 186   os Ponti, . . , , , . , , , ( ).
  • 187 266  275.
  • 188252 ,   31500   46600 , 185  (. . 48)  . 46300 , 177,6   44800 , 157,6   39700 . , (276194 . .), (157,6 ; . ), , 40075,696 . ., (IV . . .) 400 , . . 6070 ,   180 , . . 28 33 ( . . . ., 1971. . 33, 59). , , , (   .   ), (5000 ) . = 0, 150 . . , . . 1360 , 700 , 700 × 360 = 252000 .
  • 1327002042 1327002043 1327002050 1327002109 1327003000 1327003001