|  |



III, . 1

: . . 4 (13). . , -, 2010. . 393454.
. . . .
1906 . (ed. C. Mayhoff).
  • 1.  1 [] , , . [ ]. , , 1. , . , , . , , [ ] . , , .
  • 2 , , . , [ ] [] . [, ] . , , [ ], . , (mundi rerumquae naturae).
  • 3 : , , . , 2. . , , . . 15 ,   , 3. , .
  • 4 , ,   . ! , , : , , 4. , , : , 5. , , . , , [ ] .
  • (1) 5 , ,   , . , ,   , : , . , [ ] , . , . , , ( ) [].
  • (2) 6 , [ ,] (Hispania Ulterior), 6. , (Citerior, eademquae Tarraconensis) : . : [] , []. , 7. , , , . , [] [ ] 8. 9 , 10.
  • (3) 7 , [], [ ] (divite cultu) , . 11: , , . 175, ; ; 27 , ; , , 120 . , , , -, : ,   , (Aestuaria), 12; [ ]; ; (litus Curense inflexo sinu), []  13. 14; ; ;   , (fretum ex Atlantico mari); [] , ; .
  • 8 , , : , ; ; 15 [] . , ( ); , ,   . , , , , [] . , [ ] , , , . , (lusus) 16 .   , , .
  • 9 17   , , , []18, 19. [] [] , . , [ ]. , , . , , .
  • 10 , , : , ; , ; , ; , ; , ; , ; , ; , ; , , , , , -, , , , , , , . , [ , ] . , ; , -; ; , ; . 17   , ; ,   20, -, ,   , . . . .
  • 11 : , , , , , ( -21); , ;   , -; , -; , , ;   . , , : , ,   , .
  • 12   ( ), , , -. , : , -; , -; , -; , -. , 22. : . : , , -, , , , , , , . , 23, , , .
  • 13 . , : 24 [] , . . , [] , 25. [ ] (cognominibus distinguntur).
  • 14 , -,   -,   -. , , -. -, [] ,   . , , , , , , , , . , , [ ] , , : , , -, , .
  • 15 -, --26, ; -, -; , , , , , , , , 27, , , , , .
  • 16 , . , 465 ,   257 28. , [ ], [] . , , . , , , .
  • 1. [1] Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere venia iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat.
  • [2] ideo nec culpabo aut coarguam quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur brevitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomenclatura quidem, sed mundi rerumque naturae.
  • [3] Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur. hinc intranti dextera Africa est, laeva Europa, inter has Asia. termini amnes Tanais et Nilus. XV p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, V in latitudinem, a vico Mellaria Hispaniae ad promunturium Africae Album, auctore Turranio Gracile iuxta genito.
  • [4] T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus VII p., ubi vero plurumum, X: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.
  • (1) [5] Primum ergo de Europa, altrice victoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum universo orbe diviso. oceanus a quo dictum est spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu terras, quaecunque venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit, Europam vel maxime recessibus crebris excavans, sed in quattuor praecipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo, ut dictum est, monte Locros, Bruttium usque promunturium, inmenso ambitu flectitur.
  • (2) [6] In eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica, mox a fine Murgitano citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem Baeticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana discreta. ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pandens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Asturum a Baetica atque Lusitania distinguitur.
  • (3) [7] Baetica, a flumine mediam secante cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu et quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. iuridici conventus ei IIII, Gaditanus, Cordubensis, Astigitanus, Hispalensis. oppida omnia numero CLXXV, in iis coloniae VIIII, municipia c. R. X, Latio antiquitus donata XXVII, libertate VI, foedere III, stipendiaria CXX. ex his digna memoratu aut Latio sermone dictu facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba, Aestuaria cognominatum, inter confluentes Luxiam et Vrium, Hareni montes, Baetis fluvius, litus Curense inflexo sinu, cuius ex adverso Gadis inter insulas dicenda, promunturium Iunonis, portus Baesippo, oppidum Baelo, Mellaria, fretum ex Atlantico mari, Carteia, Tartesos a Graecis dicta, mons Calpe.
  • [8] dein litore interno oppida Barbesula cum fluvio, item Salduba, oppidum Suel, Malaca cum fluvio foederatorum. dein Maenuba cum fluvio, Sexi cognomine Firmum Iulium, Sel, Abdara, Murgi, Baeticae finis. oram eam in universum originis Poenorum existimavit M. Agrippa; ab Ana autem Atlantico oceano obversa Bastulorum Turdulorumque est. in universam Hispaniam M. Varro pervenisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit. lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum eius universae. at quae de Hercule ac Pyrene vel Saturno traduntur fabulosa in primis arbitror.
  • [9] Baetis, in Tarraconensis provinciae non, ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed Tugiensi exoriens saltu iuxta quem Tader fluvius, qui Carthaginiensem agrum rigat, Ilorci refugit Scipionis rogum versusque in occasum oceanum Atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert. Baeticae primum ab Ossigitania infusus, amoeno blandus alveo, crebris dextra laevaque accolitur oppidis.
  • [10] Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo Segida quae Augurina cognominatur, Vlia quae Fidentia, Vrgao quae Alba, Ebora quae Cerialis, Iliberri quod Florentini, Ilipula quae Laus, Artigi quod Iulienses, Vesci quod Faventia, Singili, Ategua, Arialdunum, Agla Minor, Baebro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova, Ilurco, Osca, Oscua, Sucaelo, Vnditanum, Tucci Vetus, omnia Bastetaniae vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium, Iliturgi quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod Triumphales, Vcia et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Pontificense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili Martialium, Onuba et dextra Corduba colonia Patricia cognomine, inde primum navigabili Baete oppida Carbula, Detumo, fluvius Singilis, eodem Baetis latere incidens.
  • [11] Oppida Hispalensis conventus Celti, Axati, Arua, Canama, Naeva, Ilipa cognomine Ilpa, Italica et a laeva Hispal colonia cognomine Romulensis, ex adverso oppidum Osset quod cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum quod Iuli Genius, Orippo, Caura, Siarum, fluvius Maenuba, Baeti et ipse a dextro latere infusus. at inter aestuaria Baetis oppida Nabrissa cognomine Veneria et Colobana, coloniae Hasta quae Regia dicitur et in mediterraneo Asido quae Caesarina.
  • [12] Singilis fluvius, in Baetim quo dictum est ordine inrumpens, Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella, Ituci quae Virtus Iulia, Vcubi quae Claritas Iulia, Vrso quae Genetiva Vrbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio filio rapta; oppida libera Astigi vetus, Ostippo; stipendiaria Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca, Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventippo. Maenubam amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt Olontigi, Laelia, Lastigi.
  • [13] Quae autem regio a Baete ad fluvium Anam tendit extra praedicta, Baeturia appellatur, in duas divisa partes totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis conventus, Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania advenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quae cognominibus in Baetica distinguntur:
  • [14] Seriae adicitur Fama Iulia, Nertobrigae Concordia Iulia, Segidae Restituta Iulia, Contributa Iulia Vgultuniae, cum qua et Curiga nunc est, Lacimurgae Constantia Iulia, Steresibus Fortunales et Callensibus Aeneanici. praeter haec in Celtica Acinippo, Arunda, Arunci, Turobriga, Lastigi, Salpesa, Saepone, Serippo. altera Baeturia, quam diximus Turdulorum et conventus Cordubensis, habet oppida non ignobilia Arsam, Mellariam, Mirobrigam Reginam, Sosintigi, Sisaponem.
  • [15] Gaditani conventus civium Romanorum Regina, Latinorum Laepia Regia, Carisa cognomine Aurelia, Vrgia cognominata Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis; stipendiaria Besaro, Belippo, Barbesula, Blacippo, Baesippo, Callet, Cappa cum Oleastro, Iptuci, Ibrona, Lascuta, Saguntia, Saudo, Vsaepo.
  • [16] Longitudinem universam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXXV p., latitudinem CCLVIII, sed cum termini Carthaginem usque procederent: quae causa magnos errores conputatione mensurae saepius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum, auctisque aut deminutis passibus. incubuere maria tam longo aevo, alibi processere litora, torsere se fluminum aut correxere flexus. praeterea aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. ita fit ut nulli duo concinant.


  • 1. . . . IIII. ., 19891994.

    2. . . . 2-, . . ., 1994.

    3.   -. ( . . . ) // . 1987.  34.

    4. . 17 . ., 1994.

    5. Lejeune M. Celtiberica. Salamanca, 1955.

    6. Vergilius P. Maro. Aeneis. Lipsiae, 1910.

  • 1   nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, , tractandum (, ). Sine aliqua reprehensione  [] .
  • 2   Gaditanum fretum, Gades (), .
  • 3   () , (Promuntorium Album)  . --.
  • 4   . , limen interni maris.
  • 5  . .
  • 6  (). 19 . . . (Hispania Ulterior), .
  • 7   in Laminito agro, . ( ) ( ).
  • 8   , .
  • 9   -.
  • 10 ,   -, ---. , , , (), , .  19 25. , , . .
  • 11   , juridici conventus, - . , .
  • 12   , .
  • 13   IV 119.
  • 14   . .
  • 15   . .
  • 16   lyssa, . λΰσσα.
  • 17  . (. . 6).
  • 18   . . .
  • 19   , . (Cartagena) .
  • 20 : ,     .  10 . (: ; ), .
  • 21 -  -. - - .
  • 22 , - ,   cognomen , (. consto ), , 45 . . . .   , (. ; .: . 1994. . 139: , ). , , 45 . . . ( ), . , -, .
  • 23 ,   .  11.
  • 24  Celticos, , , . (, , V 147 Galli).
  • 25 , [] ,   : , , . , . , VIIVI . . . .: Lejeune. 1955.
  • 26-, --  , . , : , ; , ; -, ; -, .
  • 27  , (inmunes),   (stipendiaria). , - (  12) -. cognomina , -, , .
  • 28465 ,   257   475 258.
  • 1260010318 1260010316 1260010113 1327003002 1327003003 1327003004

    , .