|  |



. II, . 109

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 109. 248 , , . . , . , , , , :   42 . , , , . 252 . (113) , , , 12 , , 196 .
  • 109. [248] alia Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecae maximum. Melius hic fuit, geometricae scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchro epistulam Dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum XLII. nec defuere geometrae qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent. (113) Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum XII terramque XCVI partem totius mundi facit.
1327002053 1327002084 1327002085 1327003000 1327003001 1327003002