|  |



I, . 7

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

7. (1) , ,   ,  , . ; ,   . (2) , ; . , ,   , : , .15 30. (3) , 31.

32, . ,   , . (4) , , , , , , ,     , . (5) , , , , 33, , , . , , , , , , . (6) , , , , , . , , . (7) , , , , , ; , , , , .

(8) , ,   , ; 34, , ,   , 35, 36 . (9) , , . , , , , , ; (10) , , : 37, , ! , , , , - . (11) , , ,   . (12) - .16 , , , . (13) , , , . , , , . (14) , ,   , . (15) , , , , .

7. priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi praecepto, at hi numero avium regnum trahebant. [2] inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea, interfectum. [3] ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. sacra diis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit. [4] Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. [5] ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum cum avertere eam praedam vellet, quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. [6] Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quae ubi omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit. [7] inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit. [8] Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant. [9] is tum Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat, qui vir esset. [10] ubi nomen patremque ac patriam accepit, Iove nate, Hercules, salve inquit; te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat. [11] dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata ara condita ac dicata ait. [12] ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. forte ita evenit, [13] ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur. [14] Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito servis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit. [15] haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum inmortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

ty3.ru.


  • 30  .: . , I, 292; . , V, 469; . ; . , 12, 24; . I, 1, 8.
  • 31 (Roma). (I, 73) (I, 4, 15), , , . ,   , .
  • 32 VIII . . . , : ( , , ), , , , , .
  • 33   , ( . . 37). . (, VIII, 193 .) (, I, 543586),   , , (. , . 124), , , . -   , .   , ( ).
  • 34 .
  • 35 ( . carmen  , )  , . . .
  • 36  . , (. . 22 . III).
  • 37 ( ) , . . : (. . 64), . , , , - ( ). . , , .
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000108 1364000109 1364000110

    , .