|  |



II, . 14

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

14. (1) , ,  . (2) , , , , . (3) , , , , , , , ; (4) , , , . , , , .

(5) , , , , . (6) , , , , . , , (7) , , , , , , , . , , . (8) , , ; , , . (9) , , , . , 39.

14. huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae regis vendendi. [2] cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi. [3] proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione; [4] ea deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significant titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate quidem populi Romani esset.

[5] omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. [6] primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos; [7] Cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt: ita in medio prope iam victores caesi Etrusci. [8] pars perexigua duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. [9] ibi benigne excepti divisique in hospitia. curatis volneribus alii profecti domos nuntii hospitalium beneficiorum; multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt.


  • 39 (Vicus Tuscus)  , . . , , , , (, IV, 65).
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000215 1364000216 1364000217

    , .