|  |



II, . 12

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.

12. (1) , , (2) , 35, , , , , , (3) , , , . , - , . (4) , , , , . (5) , -,  ,  , , ; , ,  , . . , .

(6) , . (7) , , , . , , , , ,  . (8) , , , . , , (9) , , : , . , , , : , . (10) , . , , : , . (11) , ; , ,  .

(12) , , , , , , (13) : , , !  , . , , , , .74 . (14) ,  ,  , ! , ; . (15) , , : , , : , . (16) ; , , , !

12. obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, [2] cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum Romanum servientem, cum sub regibus esset, nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri, [3] quorum saepe exercitus fuderit; itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit; [4] dein metuens, ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. [5] transire Tiberim inquit, patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo nec populationum in vicem ultor: maius, si di iuvant, in animo est facinus. adprobant patres. abdito intra vestem ferro proficiscitur.

[6] ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. [7] ibi cum stipendium militibus forte daretur, et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites vulgo adirent: timens sciscitari, ut Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret, quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. [8] vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens Romanus sum inquit civis; [9] C. Mucium vocant. hostis hostem occidere volui, nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem: [10] et facere et pati fortia Romanum est. nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem petentium decus. proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae. [11] hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. nullam aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.

[12] cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet, [13] nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi inquit, ut sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, [14] tu vero abi inquit, in te magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret; nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc dimitto. [15] tunc Mucius quasi remunerans meritum quando quidem inquit est apud te virtuti bonos, ut beneficio tuleris a me, quod minis nequisti: trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur. [16] mea prima sors fuit; ceteri, ut cuiusque exciderit primi, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.


  • 35 , , III . . . .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000213 1364000214 1364000215

    , .