|  |



II, . 10

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

10. (1) , , . (2) ,   , . ,   30; . (3) , , , , , . , , (4) , , , ; , , , , . - , , ; , .

(5) , , , . (6) : , . (7) ; , . (8) , , , : , .72 , ? (9) , , ; , . (10) , ,   , , , , , . (11) - : ! : !  , , . 31, ,   , , . (12) : 32, , . (13) ; , - , .

10. cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta; [2] pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. [3] qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, [4] obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum pontem a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. itaque monere, praedicere, ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint, interrumpant; se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum.

[5] Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis. [6] duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. [7] cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coegit. [8] circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes: servitia regum superborum, suae libertatis inmemores alienam oppugnatum venire.

[9] cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt. [10] quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. [11] tum Cocles Tiberine pater inquit, te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias. ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam virtutem civitas fuit: [12] statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum. privata quoque inter publicos honores studia eminebant; [13] nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.


  • 30 (.: , ), (V, 23, 2), , (. : II, 8, 58). , .
  • 31 (VI, 55, 14), ; (V, 2335), .
  • 32 (.: . 121 . I) , . . , . ( 509 . . .,   400 . . .). , , .
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000211 1364000212 1364000213

    , .