|  |



II, . 15

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7

15. (1) ,   [507506 .]. . , , . (2) , , , , ; , , , , , , .76 , . (3) , ; , , , ;   . (4) , , . (5) , , : , , . , , . (6) : , , . (7) , 40 , .

15. P. Lucretius et P. Valerius Publicola, Sp. Larcius inde et T. Herminius consules facti. eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus: [2] non quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. [3] non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse vota omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. [4] proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare. rex verecundia victus [5] quando id certum atque obstinatum est inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat. [6] dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum restituit. [7] Tarquinius spe omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsinna fuit.

1327002013 1327002021 1327002022 1364000216 1364000217 1364000218

, .