|  |



II, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7

17. (1) , [502 .], , 45. (2) , , - : , , : (3) , ,   ,   , . (4) . , , . , ,   . (5) , , , (6) , : , , , . (7) , - , .

17. secuti consules Opiter Verginius Sp. Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt. [2] in quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta conplent. [3] vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis consulum quoque alterum sed utrum nomen, auctores non adiciunt gravi vulnere ex equo deiectum prope interfecerunt. [4] Romam inde male gesta re reditum. inter multos saucios consul spe incerta vitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore bellum tum viribus etiam auctis Pometiae arma inlata. [5] et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. [6] ceterum nihilo minus foeda dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi: principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii; [7] oppidum dirutum, ager veniit. consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.


  • 45 ()  - , . : . ;   . ( ). ( ) .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000218 1364000219 1364000220

    , .