|  |



II, . 20

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

20. (1) , , .79 , , , (2) , , ; , . (3) , , , , - , ; , , . (4) , , , , , (5) , : , . ; . (6) ; , .

(7) . , , . (8) 51 , , , , (9) , , , ; , , , . (10) , , . , , . (11) , , , , . - , : (12) , . , , , , 52 , , , . (13) , . . .

20. referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exulum acie, [2] domestica etiam gloria accensus, ut, cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. [3] Valerium temere invectum in exulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis vulnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. [4] dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exules ferociter citato agmine invehi, [5] suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem et restituta acies. [6] cohors dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exules caedunt. [7] ibi alia inter proceres coorta pugna. imperator Latinus ubi cohortem exulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. [8] hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore, quam paulo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit, [9] ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. [10] tum ad equites dictator advolat obtestans, ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. [11] recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit. [12] tum demum inpulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; tantusque ardor fuit, [13] ut eodem impetu, quo fuderant hostem Romani, castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.


  • 51 ()  , , . , , .
  • 52 (. ), (   ),  , , . ( VI . . .). - . , (., : . , II, 6; , I, 11, 4). , , 484 . . .
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000221 1364000222 1364000223

    , .