|  |



II, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

19. (1) [500 .]; . [499 .]. (2) , , 49 . , . (3) ; (4) , , . (5) . , , , , , , , , . (6) , , , ; , , , . (7) , , , , . (8) , , , . (9) , , , . (10) , , , , , 50. , , .

19. consules Ser. Sulpicius M′. Tullius; nihil dignum memoria actum; [2] T. Aebutius deinde et C. Vetusius. his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum.

[3] A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitur magnis copiis peditum [4] equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. [5] ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem Romanum excessit. [6] in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. [7] et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis venientium hastis fuit, [8] ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; [9] aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit. [10] Latinus dux nihil deterritus vulnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.


  • 49 (. )  30  - .  . . 58 . I.
  • 50 (I, 60, 2) (II, 6, 9) , (I, 56, 6). (V, 61; VI, 5), .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000220 1364000221 1364000222

    , .