|  |



II, . 26

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6

26. (1) ; , . , . (2) , , , . (3) , : , , , .

(4) , , , , ,   , . (5) ; , , , , , , . (6) .

26. confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatur est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas. [2] missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. [3] plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.

[4] nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. [5] cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur, [6] nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000227 1364000228 1364000229

, .