|  |



II, . 32

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

32. (1) , . , , .89 , - , , , , . (2) . , , , , , , , , , (3) ( , , , 73). (4) , , . , .

(5) : . , , , , , , : . (6) , ? ? (7) , , , ; . (8) - , , . , , , , - . (9) , , , , , , , ; , , , . (10) , , , . , , , , . (11) - , , , , , , 74. (12) , , .

32. timor inde patres incessit, ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. quo facto maturata est seditio. [2] et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum; [3] ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse; [4] ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.

[5] Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta ab suis plebes violentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti, manere eam an abire mallent. [6] quamdiu autem tranquillam, quae secesserit, multitudinem fore? [7] quid futurum deinde, si quod externum interim bellum existat? nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam ducere; [8] eam per aequa, per iniqua reconciliandam civitati esse. placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: [9] tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; [10] conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. [11] inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis aliquam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem. conparando hinc, [12] quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.


  • 73 () 494 . . . , (. : . , II, 58), ;   ( III, 54, 9). .
  • 74   , , (.: . , II, 3, 18; I , 12, 1227). ( , III, 22) ( , II, 31, 7), , , 494 .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000233 1364000234 1364000235

    , .