|  |



II, . 42

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

42. (1) . , , , , : (2) , . - ; , [484 .]. (3) , . . , , .

(4) , , . (5) . ; , 96.

(6) . ; , .98 , , , . (7) . , [483 .] , , , . (8) , , , , . , ; - - , .

(9) , . , , . (10) , ; , , , ,   . (11) , .

42. haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere. [2] quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. [3] eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit. bello deinde civiles discordiae intermissae. uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere. [4] plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit: adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. [5] Castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est. vota erat Latino bello a Postumio dictatore; filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.

sollicitati [6] et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant; patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. [7] ea igitur pars rei publicae vicit nec in praesens modo, sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit. certatum eo quoque anno cum tribunis est. [8] vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt. [9] sed ad bella externa prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. [10] accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri. [11] qui terrores tamen eo evasere, ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.


  • 96 , ( 496 . . .), . ; II, 1920. (. . 52) (.: . , 91). , , ( ).
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000243 1364000244 1364000245

    , .