|  |



II, . 46

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7

46. (1) , : , . , , ; , 100. (2) -; , , , , . (3) , , , ; , .

(4) , . , , , , , , ; , . (5) ; .102 , , , : , , ? (6) , , ? , , , , ! , : , , ? (7) , ; , , , , ! .

46. instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. [2] res liter longe evenit; nam non alio ante bello infestior Romanus adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverant proelium iniit. [3] vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.

[4] inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium tertio hic anno ante consul fuerat principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in vulnus cadit. [5] sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma hoc iurastis inquit, milites, fugientes vos in castra redituros? [6] adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam. consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? dii impetrabunt, per quos iuravere; [7] et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos! sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.


  • 100. . .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000247 1364000248 1364000249

    , .