|  |



V, . 12

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

12. (1) , 24. , . (2) . (3) , : , (4) , , : , ( ). (5) , , , , ; , , . (6) , , . , , . .

(7) .242 . - , , . - , , . (8) . , , , . (9) , , , , . (10) : , , , , . (11) , : , , . (12) , . , 25, , , 26. , , . (13) , , . [400 .].

12. his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante ne infelicior domi quam militiae esset. [2] in hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.

[3] victores tribuni, ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent, [4] cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur ut nullo bello veniretur ad exitum spei. namque Veiis castra quae amissa erant reciperata castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni militum M. Aemilius et K. Fabius. [5] a M. Furio in Faliscis, a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia inventi; praedae actae incendiisque villarum ac frugum vastati fines; oppida nec oppugnata nec obsessa sunt. [6] at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum. Valerio Potito Volsci provincia evenerat.

[7] hoc statu militarium rerum seditio intestina maiore mole coorta quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur. [8] inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, [9] non tamen ultra processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur; [10] ceteri patricii creati, P. Manlius L. Titinius P. Maelius L. Furius Medullinus L. Publilius Volscus. [11] ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator et aetate iam gravis; [12] nec satis constat cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse. [13] hac victoria comitiorum exsultantes tribuni plebis, quod maxime rem publicam impediebat de tributo remiserunt. conlatum oboedienter missumque ad exercitum est.


  • 24.: . 92 . IV.
  • 25 ,   . , . . . , . ,   , , .
  • 26. : 7, 5 . 17. , , , 401 . . ., 403, , , , .
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000513 1364000514 1364000515

    , .