|  |



V, . 9

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

9. (1) , , . , , , 20. (2) , . (3)   , ,  , , ,   , . (4) , , ,   , , , , , , . (5) : , , , , , . . (6) , . .239 , , , - . (7) , , , . (8) , , .

9. primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent. [2] in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; [3] at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. [4] inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse. [5] tum C. Servilius Ahala tribunus militum: quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris quam in vobis animi esset; [6] sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus. proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat. [7] cum omnium adsensu comprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, [8] victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicavere.


  • 20. . 1 .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000510 1364000511 1364000512

    , .