|  |



V, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

11. (1) , , . (2) , , , , , . ; , , ; (3) , ; - , .

(4) , , , ,  , ,   ,   , , , . (5) ,  ,  , , , , , , , , , , , . (6)   , , ,  , : ,   . (7) ,   , . (8) , , . (9) , , , , . (10)   , , : (11) , , , , , , .241 , , , ,  , , . (12) , , , , , , , . (13) , ,   , . (14) , , , , - , . (15) , , . (16)   , , , . , .

11. fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae legis patrocinium. [2] is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse ait vociferans legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum; eo revolvi rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint; [3] eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum arguere.

[4] cum arderent invidia non patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et qui cooptaverant, tum ex collegio tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque, prioris anni tribunos militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis invidiamque die dicta avertunt. [5] quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus, lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant. [6] omnium namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini. [7] quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto eam rem et communi fraude patriciorum actam. [8] ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum exercitum, tradita Faliscis Romana castra. [9] omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint. [10] praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse; [11] nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset; [12] et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, [13] neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent. [14] illos repeterent animos Quirites quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem. [15] pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum fortunasque L. Vergini ac M. Sergi sit exsecratus detestatusque. [16] minime convenire quibus iratos quisque deos precatus sit in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. nunquam deos ipsos admovere nocentibus manus; satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000512 1364000513 1364000514

, .