|  |



V, . 14

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7

14. (1) . , , . , ;   . (2) , , , . , , , , . (3) , , , , , (4) ; , , , . , .244 . (5) , , , , : , , , , , [398 .]. (6) , .245 . (7) ,   ; , , , .

14. haec eo anno acta. et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium. [2] itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum quos praetereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem vertentes comitia biennio habita: [3] priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proximo non prodigia, sed iam eventus: [4] pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inventum sit; comitiis auspicato quae fierent indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi. [5] praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, L. Valerium Potitum quintum M. Valerium Maximum M. Furium Camillum iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Servilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum. [6] his tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est; tota vis in populationibus fuit. [7] duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.

1327002012 1327002013 1327002021 1364000515 1364000516 1364000517

, .