|  |



V, . 20

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

.250 20. (1) , , : , , ,  (2) , , ; , , . : (3) , , - . ?

(4) . , , , 45: , , , , , . (5) . : . , , 46, , . (6) , - , : , , .

(7) , , , , . (8) , , , , . , , , . (9) , , . . , .

(10) , . , , , , .

20. dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, [2] ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit, [3] deum immortalium benignitate suis consiliis patientia militum Veios iam fore in potestate populi Romani; [4] quid de praeda faciendum censerent? duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae vellet in castra Veios iret, [5] altera Ap. Claudi, qui largitionem novam prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret; [6] eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat. [7] Licinius contra suspectam et invisam semper eam pecuniam fore aiebat causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum praebituram; [8] satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint. gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. [9] ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit. [10] haec tutior visa sententia est quae popularem senatum faceret. edictum itaque est ad praedam Veientem quibus videretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.


  • 45   399 . . ., (.: 12, 9),   396 . . ., (.: 18, 16). , , , - ( ). (20, 5), , ; (20, 7) . ( ) , (22, 2). , , , (.: . 23 . IV).
  • 46 .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000521 1364000522 1364000523

    , .