|  |



V, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

30. (1) : ,   , , ! (2) ( , ), , , , , , 66, , . (3) , ! , , .

(4) ,   ,   . , , , (5) , , . , , : (6) , , - , , !

(7) , , , . . (8) , 67. , , , , , .

30. senatum vero incitare adversus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore. [2] nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum; [3] sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari.

[4] his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis [5] coepere ne eam patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes; [6] ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur. [7] quia non vi agebant sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt. [8] adeoque ea victoria laeta patribus fuit ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in eam spem liberos tollere.


  • 66 . , , , .
  • 67.: , XIV, 102, 4.
  • 1344010004 1364000321 1364000523 1364000531 1364000532 1364000533

    , .