|  |



V, . 29

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

29. (1) , , , 63, , . 64 . (2) , : . , [393 .].

(3) , , , . . , , . (4) , , , , . (5) . , , .

(6)   65, , , . ,   , . (7) . , . . (8) : , , , . . (9) , , . , . (10) , ,   . , .260 , .

29. tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis comitiis plebs valuit. [2] quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur. annum post quintum decimum creati consules L. Lucretius Flavus Ser. Sulpicius Camerinus. [3] principio huius anni ferociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant. [4] colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere. [5] L. Lucretio consuli ea provincia evenit. is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit. [6] dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris A. Verginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut vitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent. [7] vicit tamen gratiam senatus plebis ira, et pessimo exemplo innoxii denis milibus gravis aeris condemnati sunt. [8] id aegre passi patres. Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse; [9] nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos. si tribunicia vis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inventuros esse. [10] consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum.


  • 63.: . 56.
  • 64. . .
  • 65 , , (   IV, 40, 4 V, 11, 4). .
  • 1260010109 1260010110 1260010111 1364000530 1364000531 1364000532

    , .