|  |



V, . 48

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

48. (1) , (2)   , , . . (3) , . , , , . -  . 123.

(4) , . , , - . , , , 124. (5) , . (6) ,   . (7) , , , . -, , , , , . , : .276 . (8) . , , , 125. (9) , , : , , , . - : !

48. sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat, [2] Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum quid venti motum esset. [3] quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant; bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. [4] indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. [5] sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, [6] interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret, [7] postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant. [8] tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum ut paciscerentur. inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. [9] rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis allata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis.


  • 123 (busta Gallica) (.: XXII, 14, 11). (., : . , V, 157).
  • 124 , , (.: , VII, 4, 3; . , VI, 350).
  • 125 ;   (25 , . . 2 . ); ( , XXXIII, 14) , 2 . 52 . . . .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000549 1364000550 1364000551

    , .