|  |



V, . 49

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

49. (1) , , . , , - , . , , . (2) , , , , , , , , . , (3)   . , , , , , , , , , , ! (4) , . , . (5) , , , . , , . , .

(6) , , , . , . , . , 126. (7) , , ; , , 127.

(8) , , , , : .277 , , , , . (9) , , , .

49. sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet. [2] cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. [3] suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit. [4] instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant providit. [5] Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam vicerant. [6] iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. [7] dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.

[8] servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit cum prohibuit migrari Veios, et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.


  • 126 , (.: , II, 18, 3; , XIV, 117, 7; , V, 220; . , 3, 2), , () .
  • 127, (. . 1 . VI; , 27 . . ., ).
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000550 1364000551 1364000552

    , .