|  |



V, . 55

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5

55. (1) , , , . . . . , , . : (2) , ! . , , , . . , . (3) ; , , , . (4) , , . (5) , , , , , .

55. movisse eos Camillus cum alia oratione tum ea quae ad religiones pertinebat maxime dicitur; sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: signifer, statue signum; hic manebimus optime. [2] qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit. antiquata deinde lege promisce urbs aedificari coepta. [3] tegula publice praebita est; saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet ius factum praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos. [4] festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant. [5] ea est causa ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.

1260010109 1260010110 1260010111 1364000600 1364000601 1364000602

, .