|  |



VI, . 2

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

2. (1) , . (2) , , , , , , , 12, (3) , : , 13 14. (4) , , , , (5) , , . (6) , , 15, ; , , . (7) . , (8) ,   . ( ) . (9) , , , , , , ,   , . (10) , , , (11), , , , , .285 , , , , . (12) , , , , , . (13) , , 16. (14) , , , .

2. nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu rei publicae secum agitare. [2] hinc Volsci, veteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Voltumnae factam mercatores adferebant. [3] novus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factum per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. [4] itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, [5] placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum. [6] is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.

[7] exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit. partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit; [8] tribuni militum his A. Manlius, illis, qui adversus Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio ad Mecium is locus dicitur castra oppugnare est adortus. [9] quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. [10] quod ubi animadvertit Camillus, ignem in obiectam saepem coici iussit; et forte erat vis magna venti versa in hostem; [11] itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat. [12] fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem. [13] persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit. [14] victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.


  • 12.: . 66 . IV; . 40 . I.
  • 13.: II, 1920;  .: II, 21, 34. . ( . ., 1975. . 246), 496 . . .
  • 14 493 486 . . .  .: . 76 . II.
  • 15.: . 6 . III.
  • 16, 459 . . . (. III, 22, 2). 389 . (XIV, 117, 3) , - , , , .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000603 1364000604 1364000605

    , .