|  |



VI, . 26

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

26. (1) , , . ,  ,  , , , . (2) ; - , : . , , .

(3) , - , , 82. (4) : , -, , , , . (5) ; , - . , , 83, , , . (6) , , ; , , ; , ́ , .   . (7) , , ( .307 ), , , . , !

(8) . , . .

26. victus igitur patientia hostium senatum eorum vocari iussit. soli adhuc inquit, Tusculani, vera arma verasque vires quibus ab ira Romanorum vestra tutaremini invenistis. [2] ite Romam ad senatum; aestimabunt patres, utrum plus ante poenae an nunc veniae meriti sitis; non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus eventum vestris senatus quem videbitur dabit.

[3] postquam Romam Tusculani venerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in vestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere. [4] dictator Tusculanus ita verba fecit: quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus. [5] hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a vobis proque vobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt, et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. [6] pacem, quam nos praestitimus, eam a vobis petimus; bellum eo, sicubi est, avertatis precamur; in nos quid arma polleant vestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra est di immortales faciant tam felix quam pia. [7] quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in vos, dum digni sitis, quibus ita satisfiat. [8] tantum fere verborum Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt. ab Tusculo legiones reductae.


  • 82 : hospitaliter-hostiliter.
  • 83.: . , VI, 5: , ; . , 490: , ; . , 180 .: , , , / ,  / (. . . ).
  • 1344010004 1364000321 1364000523 1364000627 1364000628 1364000629

    , .