|  |



XXXIX, . 15

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

15. (1) , . 43, , , , : (2) , . , , , (3) , , 44 , .329 , , . (4) , , , , : , , ; , , . (5) , , , , . (6) , , , , , , (7) , , . ,   , , , . (8) , , , , , . (9) , , . ,   , , , , . (10) , , . (11) 45 , , : , 46, ; ; - . , , . (12) , ? (13) , , , . , , , , , ? (14) , , ? , , ?

15. Ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. [2] Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, [3] non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. [4] Equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio. Si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis vereor. [5] Quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. [6] Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: [7] alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse, et, qualecumque sit, ad paucos pertinere. [8] Quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. [9] Primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. [10] Nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. [11] Maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. [12] Quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis? [13] Si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? [14] His ex obsceno sacrario eductis arma committenda? Hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?


  • 43.: . , 63, 3.
  • 44  ,   .
  • 45. . .
  • 46 , , , . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003916 1364003917 1364003918