|  |



VII, . 14

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

14. (1) , , , , , . (2) , , ; , - , ,  ; (3) ; , , : , , .

(4) , - , , . , , . (5) , , . , , , , , .

(6) , .335 , , , . , 37. (7) , , , , . (8) , , , . (9) , , (10) , ; , . , ; , , , , , , , .

14. dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat, tamen facturum quod milites vellent in se recepit, Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. [2] Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet: multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret; [3] nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi quoque tamen videndum magno opere esse ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. [4] dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est. [5] iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re in posterum diem edicitur acie pugnaturos.

[6] dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt. [7] mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos imponit. [8] his fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes evadere ac silvis se occultare iubet neque inde ante movere quam ab se acceperint signum. [9] ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, [10] ut adversus montes consisteret hostis instructos vani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene veris viribus profuit. primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.


  • 37 102 . . . (, II, 4, 6) (. , VII, 45, 2), .
  • 1344010004 1364000321 1364000523 1364000715 1364000716 1364000717

    , .