|  |



VII, . 15

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

15. (1) , , , , : ? (2) ? ? ,   , ? , !38 (3) , , , , . , . (4) , , , , , . (5) , , . (6) , , , , , ; (7) , , .

(8) , . , , , .

(9) , : .336 , . (10) , , ; . (11) , 39, .

(12)   40; , ; ; (13) , .

15. acrius invasere Galli dextro cornu; neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, [2] Sex. Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset? ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum imperatorem clara voce vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pavidi? [3] vera audiebant; itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope vecors turbavit hostes, eques deinde emissus turbatos avertit. [4] ipse dictator, post quam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod convenerat dedit. [5] ubi inde quoque novus clamor ortus est et tendere obliquo monte ad castra Gallorum visi sunt, tum metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad castra ferebantur. [6] ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, [7] ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt; et eorum quos pavor pertulerat in silvas atrox caedes post sedatum proelium fuit. [8] nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.

[9] eodem anno et a consulibus vario eventu bellatum; nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit. [10] nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit. [11] accessit ad eam cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt.

[12] eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est; [13] eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.


  • 38 . .: . , 44  , , : . , 5, 7  , .
  • 39  .
  • 40 27.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364000716 1364000717 1364000718