|  |



VII, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

17. (1)     [356 .]. , , : . (2) . (3) , , , , 46, : , . (4) , , , , , , , , . (5) , , , ; , , , .

(6) . , , , , . (7) , , , , , , . (8) , , , , , , (9) : , , . , 47.

.338 (10) , , , , , . (11) , , , , , , , 48. (12) , ; , : , ,   . (13) , ,   , .

17. novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem compulso agros vastavit; [2] Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. [3] inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie. et tum quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt; [4] deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa quae fugerant velut caeci ruebant. [5] discusso itaque vano apparatu hostium cum in ipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem; castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem. [6] concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perveniunt. adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. [7] id vero patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturve. eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit. [8] profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum vagos palantes oppressit; [9] castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.

[10] quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit. [11] interreges deinceps Q. Servilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius C. Sulpicius L. Aemilius Q. Servilius M. Fabius Ambustus. [12] in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse. [13] cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt,


  • 46.: IV, 33, 2 , I, 12, 7. .: . 144  . I.
  • 47.: III, 63, 11  ( 449 . . .).
  • 48 , , , 45 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364000718 1364000719 1364000720