|  |



VII, . 28

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

28. (1) [345 .]. - , (2) , , , , : , . (3) , , . , , . (4) , , , 71; , .348 , . (5) , , ; , , 72. (6) , , Copy.

  [344 .] . (7) , 73: , , , ; , , 74, . (8) , . , , , , .

(9) , [343 .] , . - . (10)   ,   : .

28. hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum; [2] metuque ne id factum populi unius consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latium L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; [3] et cum quod per magnos tumultus fieri solitum erat iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inventi; prima itaque acie debellatum est. [4] dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit. [5] senatus duumviros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat. [6] consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt.

anno postquam vota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus. [7] prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu visa intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici. [8] dictus P. Valerius Publicola; magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. [9] iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum redit; [10] ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.


  • 71: . 25 . IV.
  • 72 (VI, 183186): , , / , , , / ,  / (. . . ).
  • 73.: I, 31, 14.
  • 74 .
  • 1344010030 1344010031 1364000523 1364000729 1364000730 1364000731

    , .