|  |



VII, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

30. (1) , : , -, , . (2) , , ; , , , , , , , ; (3) , , , , .

(4) : , , -, , , , : , , . (5) , . (6) , , , , , 78, , , , , . (7) , , , ; , . (8) , ,  , ,   . (9) , : , -, , , : (10) , , , ! , , ? (11) , , , , , , , . (12) , .350 , , , , , , . (13) , , , , . (14) , , , ? (15) , , , ? , , , , ,   ? (16) : , :   . (17) , , , ! , ; , , . (18) , , . ;   . (19) , , , , , ; . (20) , -, 79 , . (21) , ! ! , ! (22) : , , , . , -, , ? (23) , , ;   , . , .

30. legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. Populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum. [2] quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius ita infirmiore vinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus; [3] nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur. [4] neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut ii vetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est.

[5] fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae velle eum vobis amicum esse qui vos appeteret: [6] Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. [7] Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus; et quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. [8] subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. [9] acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. [10] si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.

[11] omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui, ea implorantibus aliis dum supra vires suas praestant, ante omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt. [12] quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. [13] nec enim nunc quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt. [14] an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? [15] quae est ista tam infesta ira quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata. [16] hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. [17] sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore. [18] usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit; itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existimaturi. [19] vobis arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.

[20] adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram. [21] qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse? [22] stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis? [23] alterum responsum salutem victoriam lucem ac libertatem; alterum ominari horreo quae ferat. proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.


  • 78 (I, 16, 6), . (XXIII, 10, 2).
  • 79 (, 12, 187), (, I, 528).
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000731 1364000732 1364000733

    , .