|  |



VII, . 42

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

42. (1) , , , , (2) , , , , . , , .

.363 (3) , , ; , ; (4) , , , ; (5) , , , (6) , , , , , , . (7) , , , . (8) ; , , , .

42. praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret; [2] item aliis plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse. [3] aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse [4] nec in T. Quincti villam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse; [5] nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent, [6] salutationem factam et permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda. [7] adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat.

[8] et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.

1260010207 1260010208 1260010209 1364000800 1364000801 1364000802

, .