|  |



VII, . 41

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

41. (1) . , , , , , , , . (2) : , ; , - , : 96.

(3) , , , , , . (4) 97 98; , , 99. (5) , , , , 100: (6) , , , - . (7) , , , , - , . (8)   ,  , .

41. approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; oravit ut causam miserorum civium susciperet susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare solitus esset tueretur: [2] sibi se privatim nihil cavere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cavendum, quod apud patres semel plebi iterum legionibus cautum sit ne fraudi secessio esset.

[3] Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset. oravit etiam bona venia Quirites ne quis eam rem ioco seriove cuiquam exprobraret. [4] lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. [5] id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. [6] huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, ab Lautulis fugisset. [7] itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur. [8] aeque impotens postulatum fuit ut de stipendio equitum merebant autem triplex ea tempestate aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.


  • 96 , , , , , : (.: . 94), , , ().
  • 97  .: . 71 . IV.
  • 98 : , , , , .
  • 99. . . , ( ) .
  • 100  . .
  • 1344010030 1344010031 1364000523 1364000742 1364000800 1364000801

    , .