|  |



VIII, . 2

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

.365 2. (1) , (2) ; : , , , , , . (3) , , . (4) , , , , .

(5) , , . (6) , , , , . (7)     . (8) . , , , , , , . (9) ; , , , , (10)   , , : (11) , , , . (12) , , . (13) , , ,   , ; , .

2. cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, [2] praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur; [3] quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit. [4] foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.

[5] Samnites copiis iisdem quibus usi adversus Romanum bellum fuerant contra Sidicinos profecti, haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae, [6] cum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est; dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est. [7] ne Campani quidem adeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat his se armis abstinuere. [8] ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere. [9] id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, [10] precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent; [11] Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium abnuerent, armis coercerent. [12] adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse, timebantque, ne arguendo abalienarent: [13] Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem in fidem venissent; itaque Campanos, seu velint seu nolint, quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum quibus ipsi velint prohibeant.

-
1327002002 1327002004 1327002006 1364000803 1364000804 1364000805