|  |



VIII, . 1

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

. I, . 364 1. (1) , 1, [341 .], . (2) , . (3) . , . , . , , .

(4) . , , , , . , , . (5) , , . , , , . (6) , 2 3, .

(7) , 4. , , . (8) , , 5; (9) , , , 6, , , (10) , , , , , 7, , .

1. Iam consules erant C. Plautius iterum L. Aemilius Mamercus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Privernatium cum querimoniis acceptae cladis venerunt. [2] Volscorum item exercitum duce Antiati populo consedisse ad Satricum allatum est. [3] utrumque bellum Plautio sorte evenit. prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit. haud magno certamine devicti hostes; oppidum captum redditumque Privernatibus praesidio valido imposito; agri partes duae ademptae. [4] inde victor exercitus Satricum contra Antiates ductus. ibi magna utrimque caede atrox proelium fuit; et cum tempestas eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam ambiguo fessi in posterum diem proelium parant. [5] Volscis recensentibus quos viros in acie amisissent haudquaquam idem animus ad iterandum periculum fuit; nocte pro victis Antium agmine trepido sauciis ac parte impedimentorum relicta abierunt. [6] armorum magna vis cum inter caesa hostium corpora tum in castris inventa est. ea Luae Matri dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram maritimam est depopulatus.

[7] alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non castra Samnitium, non legiones usquam oppositae. ferro ignique vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt; [8] a quo reiecti ad senatum, potestate facta dicendi, positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius adversus Sidicinos petierunt, [9] quae se eo iustius petere, quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis ut Campani, venissent, et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani nunquam amicos, [10] qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani nec in dicione essent.


  • 1 347 . . . (.: VII, 27, 3).
  • 2 , - , . .: I, 37, 5 (); X, 29, 18 ( ).
  • 3 ( , )  . . XLV (33, 1) ( 167 . . .) , , , , .
  • 4 ,   (.: . 86  . IV), (.: , V, 250).
  • 5. . 77  . VII.
  • 6. VII, 19, 4.
  • 7. VII, 30, 1; 31, 6.
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364000802 1364000803 1364000804