|  |



VIII, . 9

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

9. (1) , , . , .373 26 , ; . ,  ,  , , .

(2) , , . ,   . (3) , , , . (4) : , ,  ,  , 27, , . (5) , 28, , , : (6) , , -, , 29, , , , , , (7) , , : , , . (8) , , , , , .

(9) , . 30, , . (10) , , , , . (11) , , . (12) , , , , ; , , . (13) , , , ; (14) , , , , , .

9. Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt. Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse: alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. atqui bene habet inquit Decius, si ab collega litatum est. [2] instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat. [3] primo utrimque aequis viribus, eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere. [4] in hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: deorum inquit ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba quibus me pro legionibus devoveam. [5] pontifex eum togam praetextam sumere iussit et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: [6] Iane Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, [7] vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis. [8] sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica populi Romani Quiritium, exercitu legionibus auxiliis populi Romani Quiritium, legiones auxiliaque hostium mecum Deis Manibus Tellurique devoveo.

[9] haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare. ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, [10] conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret. [11] ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit. [12] evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. [13] simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt; [14] nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addebantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.


  • 26 , , , , , ( , II, 32, . . . ). ( ) ( , I, 119). .
  • 27, , - .
  • 28.: . 64  . I.
  • 29  , . .
  • 30 ( ) ́ .
  • 1260010310 1260010311 1260010312 1364000810 1364000811 1364000812