|  |



IX, . 8

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

8. (1) , , , , . , 27, : (2) , ! , , , : (3) , , , - , . (4) , , , , , , ,  , , , , , , , (5) , , , . (6) ! - , , ,   , 28 . (7) , , , . (8) , , , , (9) , , , , ; (10) , , .

.414 (11) , , :   ? (12) , - , , .

(13) , 29 : (14) , , , , (15) , , , 30.

8. Quo creati sunt die, eo sic enim placuerat patribus magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; [2] et Publilius, penes quem fasces erant, Dic, Sp. Postumi, inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo vultu quo sub iugum missus erat, [3] Haud sum ignarus inquit, consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis. [4] Ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi; [5] qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. [6] Dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum. [7] Interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt. [8] Vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, [9] at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligatos, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; [10] novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.

[11] Quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset; [12] modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. [13] Cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, [14] temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur; [15] neque se pro eo quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse; neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.

1364000838 1364000840 1260010315 1364000909 1364000910 1364000911