|  |



IX, . 7

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

7. (1) , , , (2) , , , , , : (3) , , , , , , 24. (4) , , , , , . (5) : , , .

(6) . , , , . (7) , , , , , , , , . (8) , 25; 26, (9) , ,   , . (10) : . , , , , (11) , , . .413 (12) , . (13) ,   . (14) , , . (15) . , , .

7. Cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, [2] dicitur A. Calavius, Ovi filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse: [3] silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse. [4] Aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; [5] quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore.

[6] Iam Romae etiam sua infamis clades erat. Obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. [7] Ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. [8] Tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli aurei positi; [9] paene maestior exercitu ipso civitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos. [10] Quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. Non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi [11] sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet. [12] Consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa. [13] Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum; [14] quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator. L. Valerius Flaccus magister equitum. Nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit. [15] Interreges Q. Fabius Maximus M. Valerius Corvus. Is consules creavit Q. Publilium Philonem tertium et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.


  • 24.: . , XII, 831: .
  • 25.: . 6  . III.
  • 26 ,   . .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364000908 1364000909 1364000910