|  |



IX, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

6. (1) , 22, , (2) , , . , , , , . (3) , , , , . , , , , , , . (4) , , , , , , , 23. (5) , . (6) , , , . (7) , , . (8) , , , ,  (9) , . (10) , .412 , , , (11) , ; , ; (12) , ; , , , , ; (13) , , , , , , , .

6. Primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat ita ignominiae obiectus; [2] tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.

[3] Ita traducti sub iugum, et quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. [4] Itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt. [5] Quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. [6] Confestim insignia sua consulibus, arma equos vestimenta commeatus militibus, benigne mittunt; [7] et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis. [8] Neque illis sociorum comitas voltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant: [9] adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.

[10] Postero die cum iuvenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur [11] revertissent vocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; [12] iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum sub quod missi essent; [13] habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque.


  • 22 (III, 15), , , .
  • 23 , ( , 4), - , .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364000907 1364000908 1364000909