|  |



IX, . 9

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

9. (1) : , , , , , , , . (2) , ́ , , , . (3) 31, : , , , , . (4) -! , , , , . , , , . (5) , , ? , , , , , , ? (6) , , . , , ? ? , , ? ? , , ! ! (7) -, . , ,   , . (8) , , , , . (9) , , .415 , , , , ? (10) , -, , . : (11) , , . - , , , , . (12) , , , ? ? (13) . , , 3233, !   , . (14) , , . , ! , , , (15) , . , , . (16) , -, - ? , , ? ? ? ? . (17) , , , , . (18) , , , ,  . , ! (19) , , . , , , . !

9. Tum Postumius Interea dedite inquit profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, [2] cum primum magistratu abierint, sed, si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. [3] Nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? [4] Neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat. [5] An, si eadem superbia qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni diceretis et hanc urbem templa delubra fines aquas Samnitium esse? [6] Omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? Di meliora, inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat: [7] si quid est in quod obligari populus possit, in omnia potest. Et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit. [8] Et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt.

[9] Nec a me nunc quisquam quaesiverit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro vobis qui nihil mandaveratis possem. [10] Nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est: di immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. [11] Nec nos in bello satis cavimus, et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis quibus vicerant credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma natis auferre festinant. [12] An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? [13] Tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem adferrent. Ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus. [14] Sed neque vos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur [15] et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. [16] Quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? Quis vos appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? Hostis an civis? Hosti nihil spopondistis, civem neminem spondere pro vobis iussistis. [17] Nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. [18] Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant. [19] Quod ad tribunos attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.


  • 31.: . 85 104  . I.
  • 3233   , ,   .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364000910 1364000911 1364000912