|  |



IX, . 15

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

15. (1) , : ,   , . (2) , , . (3) , , , . , , , , , . (4) : , , , ́, , ; (5) , , , , , , , , , (6) , , , . (7) , ; , , , ,     , .

.421 (8) , , , , , , , . (9) , , , . , , 50 (10) , , , 51 . (11) : ( ), , , .

15. Dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id voluntatis, temptarentur. [2] Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in societatem accepit. [3] Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem eventus respondit. Nam insessis omnibus viis per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione. [4] Iis Papirius ita respondit: debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid victis patiendum censeret; [5] ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit, arma sarcinas iumenta multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; [6] militem se cum singulis vestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non novam inferentem ignominiam. [7] Nihil recusatum. Septem milia militum sub iugum missa, praedaque ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant, et quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant. [8] Haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus invenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus.

[9] Ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit [10] ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum Papirique praecipuum id decus sit. [11] Sequitur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.


  • 50 , (I, 25, 6) : .
  • 51.: V, 49, 7.
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364000916 1364000917 1364000918