|  |



IX, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

16. (1) , , , . 52 , , , . (2)   , ,  . (3) . , : , . , (4) , , , , , . , , , (5) . .

(6) : , , , . (7) , , , , , , ; (8)   .422 , . (9) , , , , - , . (10) , , , , .

(11) . , . (12) : , ; (13) ( 53), , , , , ; , , ; (14) , . (15) , , (16) : , , , , . , . (17) - 54 . , , . (18) , : -, , ,   , , . (19) , , , , , . , , , , , .

16. Convenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit. [2] Pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui cives Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. [3] Nam cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum. [4] Itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos. Ab iisdem consilium petere iussi, quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, [5] discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. [6] Duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur. [7] Pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret; [8] altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt. [9] Ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam silvestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus; momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant. [10] Qui quaestione habita quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit virgis caesos securi percussit praesidioque valido imposito arma Satricanis ademit.

[11] Inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt. [12] Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. [13] Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt, seu crurum vi seu exercitatione multa; cibi vinique eundem capacissimum; [14] nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique; [15] equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; [16] quibus ille Ne nihil remissum dicatis, remitto, inquit, ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis. Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. [17] Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, [18] lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino: Agedum, lictor, excide radicem hanc inquit incommodam ambulantibus, perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. [19] Haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret. Quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.


  • 52- , (, III, 4, 16), .
  • 53 , , (IX, 34, 20), , .
  • 54 .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364000917 1364000918 1364000919