|  |



IX, . 39

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

39. (1) , , , - , 132, (2) , , , . , . (3) : , . (4) , , , 133.

(5) , 134, , , . (6) , : , , . , , , , - .447 . (7) : , , ; (8) ; , . , , . (9) , , . (10) , - , . (11) , ; , .

39. Dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit [2] acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit. Nec hostes detractare visi pugnam. Instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. [3] Quieti aliquamdiu nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere. [4] [* * * Nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum] [5] Interea Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; [6] tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. [7] Nihil ab ulla parte movetur fugae; cadunt antesignani, et ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. [8] Ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint. Ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum; [9] secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. [10] Tunc vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam. [11] Ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes. Caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu capta direptaque.


  • 132 .
  • 133 .  3  4 .  4  2 ; , , 39- (. .).
  • 134 , .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364000940 1364000941 1364000942

    , .